라틴어 문장 검색

Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini:
그것을 본 모세는 그 광경에 깜짝 놀랐습니다. 그래서 자세히 보려고 가까이 가는데 주님의 목소리가 들렸습니다. (불가타 성경, 사도행전, 7장31)
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: " Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ".
예수님의 부모는 그를 보고 무척 놀랐다. 예수님의 어머니가 “얘야, 우리에게 왜 이렇게 하였느냐? 네 아버지와 내가 너를 애타게 찾았단다.” 하자, (불가타 성경, 루카 복음서, 2장48)
Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt conturbati sunt, diffugerunt;
그들은 보자마자 질겁하고 깜짝 놀라 허둥대며 달아났다. (불가타 성경, 시편, 48장6)
Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.
그때에 그 광경을 본 총독은 주님의 가르침에 깊은 감동을 받아 믿게 되었다. (불가타 성경, 사도행전, 13장12)
"Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!" ".
‘보아라, 너희 비웃는 자들아! 놀라다 망해 버려라. 내가 너희 시대에 한 가지 일을 하리라. 누가 너희에게 일러 주어도 너희가 도무지 믿지 못할 그런 일이다.’” (불가타 성경, 사도행전, 13장41)
Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.
시몬도 믿게 되었다. 그는 세례를 받고 필리포스 곁을 떠나지 않으면서 여러 표징과 큰 기적이 일어나는 것을 보고 놀라워하였다. (불가타 성경, 사도행전, 8장13)
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: " Numquam sic vidimus! ".
그러자 그는 일어나 곧바로 들것을 가지고, 모든 사람이 보는 앞에서 밖으로 걸어 나갔다. 이에 모든 사람이 크게 놀라 하느님을 찬양하며 말하였다. “이런 일은 일찍이 본 적이 없다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 2장12)
Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
그들은 베드로와 요한의 담대함을 보고 또 이들이 무식하고 평범한 사람임을 알아차리고 놀라워하였다. 그리고 이들이 예수님과 함께 다니던 사람들이라는 것도 알게 되었다. (불가타 성경, 사도행전, 4장13)
Unde et ipsa lux divina tantam eorum admirari videbatur audaciam, quod in ejus conspectu quasi nimis insolenter auderent apparere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:11)
Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem admirari videmini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:4)
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:1)
" Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장5)
hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장12)
'ille' autem honoris est, ut sic Iuppiter ille monebat, vel 'tune ille' videtur beneficium Veneris admirari in eo, quem adamatura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6172)
itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION