라틴어 문장 검색

Quae vero locum sibi portae vindicant occidentalis, sunt illae mulieres communes quae neminem reiiciunt sed omnes indifferenter admittunt et universorum sunt expositae voluptati.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:3)
Oportet me igitur meridianae portae dominarum consuetudinem per omnia reservare, ut nec quemlibet reiiciam nec quemlibet ad amoris portam pulsantem admittam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 39:4)
Tu vero reppulisti et reiecisti iratus es contra christum tuum;
그러나 당신께서는 버리고 물리치셨습니다. 당신의 기름부음받은이에게 진노하셨습니다. (불가타 성경, 시편, 89장39)
Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae,
내 아들아, 아버지의 교훈을 들어라. 어머니의 가르침을 저버리지 마라. (불가타 성경, 잠언, 1장8)
Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae;
내 아들아, 아버지의 계명을 지키고 어머니의 가르침을 저버리지 마라. (불가타 성경, 잠언, 6장20)
Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes.
또 오래전에 내버려진 그를 조롱하며 물리쳤지만 일이 일어난 다음에는 그에게 경탄하지 않을 수 없었습니다. 저들은 의인들과 다른 방식으로 목마름을 느꼈던 것입니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장14)
Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam; irritum fecit pactum, reiecit testes, non reputavit homines.
큰길들은 황량해져 길손이 끊겼다. 계약은 깨지고 증인들은 배척을 받으며 사람들은 무시를 당한다. (불가타 성경, 이사야서, 33장8)
Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum:
의롭게 걷는 이와 정직하게 말하는 이 강압으로 얻는 이익을 업신여기는 이 뇌물을 받지 않으려고 제 손을 뿌리치는 이 살인하자는 소리를 듣지 않으려고 귀를 막는 이 악한 일을 보지 않으려고 눈을 감는 이 (불가타 성경, 이사야서, 33장15)
Et non admisit eum, sed ait illi: " Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ".
그러나 예수님께서는 허락하지 않으시고 그에게 말씀하셨다. “집으로 가족들에게 돌아가, 주님께서 너에게 해 주신 일과 자비를 베풀어 주신 일을 모두 알려라.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장19)
Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
그리고 베드로와 야고보와 야고보의 동생 요한 외에는 아무도 당신을 따라오지 못하게 하셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장37)
at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
그는 아마포를 버리고 알몸으로 달아났다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장52)
Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
하느님께서 창조하신 것은 다 좋은 것으로, 감사히 받기만 하면 거부할 것이 하나도 없습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 4장4)
Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:7)
XX. Ait namque quod quando sacrarum rerum notionem sub pio velamine figmentorum honestis et tectam rebus, et vestitam nominibus enuntiant, hoc est figmenti genus quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:1)
Sciendum est, inquit, in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa, sed his uti solent, cum vel de anima, vel de aethereis potestatibus loquuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION