라틴어 문장 검색

Ianitor pone stabuli ostium humi cubitans, etiam nunc semisomnus
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:5)
non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:9)
Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex navigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant navis adnatavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:3)
Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in navem multitudine eorum qui ad proximas navis adnatabant demerso navigio perisse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:7)
in quam plures cum confugerent, depressa scapha vulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:11)
adnatat umbra fretis extremaque lucis imago Italiam Libyamque ferit:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:295)
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장5)
simulque coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numidarum equis aut diversos pastus pererrantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장3)
dux semisomnus ac prope intectus errore hostium servatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장9)
Spitamenes simulato captus obsequio de die convivium apparari iubet vinoque et epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 10:1)
adnavimus adnatavimus per syncopen, quotiens syllaba de medio subtrahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5385)
neque tamen dubito quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Tum semisomno corde et errore ebrio Applicuit virginale generi masculo Et masculina membra applicuit feminis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.5)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION