라틴어 문장 검색

In quibus plura inscite aut maligne vellicant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:2)
quas etiam Instantias Vellicantes appellare consuevimus, sed diversa ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:2)
et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:6)
Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:3)
Sermo alios pungens et vellicans parce utendus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:15)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: " Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
(불가타 성경, 아모스서, 7장14)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
adripiunt naves ipsique rudentes expediunt et vela legunt et cornua summis adsociant malis;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:319)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
Oblatum Stilicho violato foedere Martem omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:87)
quin adriperet oblata et servaret exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장5)
Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:2)
Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:3)
Nisi vero - bona venia huius optimi viri dixerim - Scaevolae tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:3)
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION