라틴어 문장 검색

Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit, divisamque in partes sudario condi ac proinde ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:2)
Sempronius consul designatus, cum primum magistratum inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 396:2)
interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:2)
eam aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 397:1)
Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:2)
Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha21)
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 225:1)
aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:3)
legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:4)
per eosdem dies quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 399:1)
dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 606:1)
etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장18)
dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:5)
Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 10:1)
Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION