라틴어 문장 검색

et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe exigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장2)
Dum spolias servos, dum diripis omnia eorum, Conpede servitij, Lentule, solvis eum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:1)
Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:1)
Has monstruosas antehac raritates in beluis, in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti, nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 24:1)
Quem confestim pro aedilitatis imperio voce asperrima increpans
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:7)
M. Cato in oratione, quam dixit apud censores In Lentulum, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:1)
Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior, eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 4:2)
Lentulus patriciae gentis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 5:2)
Lentulum, C.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:2)
Lentulus consul senatu rei publicae se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint;
(카이사르, 내란기, 1권 1:6)
Lentuli consulis correpti exagitabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:8)
Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit.
(카이사르, 내란기, 1권 2:9)
Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat.
(카이사르, 내란기, 1권 4:3)
Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
(카이사르, 내란기, 1권 5:8)
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION