라틴어 문장 검색

Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quicquam in medicina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장101)
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:1)
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
예루살렘 주변의 여러 고을에서도 많은 사람들이 병자들과 또 더러운 영에게 시달리는 이들을 데리고 몰려들었는데, 그들도 모두 병이 나았다. (불가타 성경, 사도행전, 5장16)
Horātia eam aegrē portat.
Horatia는 겨우 그것을 나른다. (옥스포드 라틴 코스 1권, At the fountain10)
Decimus, puer magnus et stultus, litterās aegrē discit.
크고 멍청한 남학생 Decimus는 글자들을 겨우 배운다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The school of Flavius24)
Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent, verum insuper dulcibus alerent venenis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:16)
Sed ut istud aegre vester non perferat animus, non amandi vobis edissero causam, quia scilicet amori sum alterius colligata et indissolubilibus illigata catenis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 37:7)
O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
nisi forsan aegre tuleris vatem tantae virtuti celebrandae non inveniri parem.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:5)
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:4)
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:8)
- Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 35:3)
Exarserat enim idem Turcus in illius inaestimabilem pulchritudinem, unde nimium aegre ferebat ipsius absentiam, cui adeo praemia promiserat, quae illius animo sic insederant ut ad nefandum maritum rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:9)
Sed magis ac magis tumultu ingruente, [0445B] et populo necem Christianorum aegre ferente, et Baldewinum hujus occisionis, tanquam mortiferi consilii, reum acclamante, talis ac tantus in eum fit concursus sagittarumque emissio, ut turrim, refugii causa et vitae suae necessitate compulsus, subire cogeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:5)
Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION