라틴어 문장 검색

Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
아내가 살아 있는 동안 그의 자매를 첩으로 데려다 치부를 드러내서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 18장18)
Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.
더구나 적수 프닌나는, 주님께서 한나의 태를 닫아 놓으셨으므로, 그를 괴롭히려고 그의 화를 몹시 돋우었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장6)
Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
또한 너는 너의 경쟁자가 이스라엘에 내려진 온갖 복을 누리며 성소에서 봉직하는 것을 바라볼 것이다. 네 집안에는 오래 사는 자가 영영 없을 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장32)
Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
그들은 믿었기 때문에 좌절하고 개울까지 갔다가 낙담한다네. (불가타 성경, 욥기, 6장20)
Confundantur et deficiant adversantes animae meae operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.
저를 적대하는 자들이 부끄러워하며 사라지게 하소서. 저의 불행을 꾀하는 자들이 모욕과 수치로 뒤덮이게 하소서. (불가타 성경, 시편, 71장13)
Induantur, qui detrahunt mihi, pudor et operiantur sicut diploide confusione sua.
저를 적대하는 자들은 수치로 옷 입고 창피를 덧옷처럼 덮게 하소서. (불가타 성경, 시편, 109장29)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus.
인사하는 사람들에게 답하지 않은 일을, 창녀에게 눈길을 준 일을, (불가타 성경, 집회서, 41장20)
pudor pudore pro pudicitia abutimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 271)
Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:1)
Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:2)
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:1)
si autem bona, cum possit, non faciat, et ab aliquibus quae facienda essent se retrahat, quis eum tanquam aemulum vel iniquum non arguat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:4)
Si meae quidem nobilitatis ignoscere pudori non insisterem, acerrime tuos compesceret mea lingua sermones;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:3)
Eius non cures amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor. V. Mendacia omnino vitare memento. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:4)
In amoris praestando et recipiendo solatia omnis debet verecundiae pudor adesse. IX.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION