라틴어 문장 검색

sic ait, et voti sese facit ipse potentem, it tremibunda abies clipeum per et aerea texta loricae tandemque animam sub pectore magno deprendit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권246)
Auxerat Augustus naturae lege Severus divorum numerum, quem mox Oenotria casum vidit ut aerei de rupibus Appennini, pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, non galea conclusa genas (nec sutilis illi circulus inpactis loricam texuit hamis), sed nudata caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
그들이 만들 옷은 가슴받이, 에폿, 겉옷, 수놓은 저고리, 쓰개, 허리띠다. 이렇게 너의 형 아론과 그의 아들들에게 거룩한 옷을 만들어 주어, 그들이 사제로서 나를 섬기게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장4)
Facies ergo margines textas ex auro
너는 또 금으로 테를 만들고, (불가타 성경, 탈출기, 28장13)
Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
“너는 또 아마포로 저고리를 지어라. 그리고 아마포로 쓰개를 만들고, 무늬를 놓아 가며 허리띠를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장39)
et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
예식을 거행할 때 입는 옷, 사제 아론의 거룩한 옷과 그의 아들들이 사제직을 수행할 때 입는 옷, (불가타 성경, 탈출기, 31장10)
vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ".
성소에서 예식을 거행할 때 입는 옷, 사제 아론의 거룩한 옷과 그의 아들들이 사제직을 수행할 때 입는 옷이다.” (불가타 성경, 탈출기, 35장19)
Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat.
뜰의 사방에 두른 휘장은 가늘게 짠 아마포로 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 38장16)
De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
그들은 자주와 자홍과 다홍 실로 성소에서 예식을 거행할 때 입는 옷을 만들고, 주님께서 모세에게 명령하신 대로, 아론이 입을 거룩한 옷을 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 39장1)
Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
성소에서 예식을 거행할 때 입는 옷, 아론 사제의 거룩한 옷과 그의 아들들이 사제직을 수행할 때 입는 옷이다. (불가타 성경, 탈출기, 39장41)
Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
너희는 나의 규칙들을 지켜야 한다. 너희는 종류가 서로 다른 가축끼리 교배시켜서는 안 된다. 너희 밭에 서로 다른 두 가지 씨앗을 뿌려서는 안 된다. 서로 다른 두 가지 옷감으로 만든 옷을 걸쳐서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 19장19)
Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.
머리에 청동 투구를 쓰고 비늘 갑옷을 입었는데, 그 갑옷의 무게는 청동 오천 세켈이나 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장5)
Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.
사울은 자기 군복을 다윗에게 입힌 다음, 머리에는 청동 투구를 씌워 주고 몸에는 갑옷을 입혔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장38)
et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,
자기 아들 요람을 다윗 임금에게 보내어 문안하고, 다윗이 하닷에제르와 싸워 그를 쳐부순 것을 축하하였다. 토이는 하닷에제르와 전쟁 중이었기 때문이다. 그는 은 기물과 금 기물과 청동 기물들을 보내왔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 8장10)
docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
내 손에 전투를 익혀 주시고 내 팔이 청동 활을 당기게 하셨네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION