라틴어 문장 검색

hic celer effecit, bruma ne longior una esset hiems rerum, primis sed mensibus aestas temperiem caelo pariter patriaeque referret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:45)
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:7)
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri, Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXV2)
Insunt etiam in temporibus illa quae temporis quasi naturam notant, ut hiemps, ut aestas, aut anni tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:3)
Acta sunt crudelissima haec bella, et saevissimae strages Christianorum in mense Augusto, quando calore solis et sitis intolerantia aestas gravior fieri solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:4)
Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:8)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)
plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 581:1)
Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent".
땅이 있는 한 씨뿌리기와 거두기, 추위와 더위 여름과 겨울, 낮과 밤이 그치지 않으리라.’ (불가타 성경, 창세기, 8장22)
respondit: " Vere os meum es et caro mea! ". Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
라반이 그에게 말하였다. “정녕 너는 내 골육이다.” 이리하여 야곱은 그 집에 한 달 동안 머물렀다. (불가타 성경, 창세기, 29장14)
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: " Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ". Dixitque Iudas: " Producite eam, ut comburatur ".
석 달쯤 지난 뒤, 유다는 “그대의 며느리 타마르가 창녀 노릇을 했다네. 더군다나 창녀질을 하다 임신까지 했다네.” 하는 말을 전해 들었다. 유다가 명령하였다. “그를 끌어내어 화형에 처하여라.” (불가타 성경, 창세기, 38장24)
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
그 여자가 임신하여 아들을 낳았는데, 그 아기가 잘생긴 것을 보고 석 달 동안 그를 숨겨 길렀다. (불가타 성경, 탈출기, 2장2)
Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
이스라엘의 온 공동체에게 이렇게 일러라. ‘이달 초열흘날 너희는 가정마다 작은 가축을 한 마리씩, 집집마다 작은 가축을 한 마리씩 마련하여라. (불가타 성경, 탈출기, 12장3)
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.
너희는 그것을 이달 열나흗날까지 두었다가, 이스라엘의 온 공동체가 모여 저녁 어스름에 잡아라. (불가타 성경, 탈출기, 12장6)
Hodie egredimini, mense Abib (id est novarum Frugum).
너희는 아빕 달 바로 오늘 나왔다. (불가타 성경, 탈출기, 13장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION