라틴어 문장 검색

hoc est aer, qui tunc humidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:2)
inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta et leviora aliis alia, et liquidissimus aether atque levissimus aërias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus aëris auris commiscet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:2)
Iam sordent terrena viro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra, ardua mox torvo metitur culmina visu, innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos, aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine vibrat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권382)
aether aetherem hoc loco pro aere posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 903)
trans aethera aetherem pro aere posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 651)
aeriae aerii coloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 691)
nec certior ardea caelos Indicat humentes, medias quando aetheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:17)
Prata virent, segetem foecundis imbribus aether Irrigat, et bibulae radici alimenta ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:19)
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in aethere turbo.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:1)
crebro circum ingens fluctuat aether Flamine, et assiduus miscet coelum omne tumultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:4)
sparguntur in aethere toto Fulminaque scopulique:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:4)
Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia late, Hinc atque hinc interfusus fluitaverat aether;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:3)
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen Condere, dum victa fatorum lege triumphans Nativum petiit coelum, et super aethera vectus Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:2)
laudibus aether Intonat, et laeto ridet coelum omne triumpho.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:3)
quantum vellet nunc aethere in alto Virtutem colere!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION