라틴어 문장 검색

"Sed Thrasyllus instantia pervicacia partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipsos denique puellae parentes extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:49)
et cetera quis mulieres et alios inducunt et suas testantur affectationes;
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:10)
Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:2)
veruntamen nec a veris initiis sententiam suam derivarunt, et, studio quodam atque affectatione provecti, prorsus modum excesserunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:5)
sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:13)
Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:2)
In hac enim nulla intervenit affectatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:13)
Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum omisere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장1)
ea Caesar octo post annos rettulit, medium tempus varie arguens, etiam si tormenta pervicacia servorum contra evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장8)
verum ita maioribus placitum, quanta pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices utendum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장7)
ac praecipua Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장6)
ea est in re prava pervicacia;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:3)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 4:1)
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장5)
Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION