라틴어 문장 검색

quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:4)
TRAIANUS PLINIO Quam parce haec beneficia tribuam, utique, mi Secunde carissime, haeret tibi, cum etiam in senatu affirmare soleam non excessisse me numerum, quem apud amplissimum ordinem suffecturum mihi professus sum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 951)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: "Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis".
그리고 너희는 그때에 직무를 맡은 사제에게 가서, ‘주 우리 조상들의 하느님께서 우리에게 주시겠다고 맹세하신 땅으로 우리가 들어왔음을, 오늘 주 당신의 하느님께 아룁니다.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 26장3)
Qui respondit: " Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ".
그러자 그 구원자가 대답하였다. “그렇다면 나로서는 구원 의무를 실행할 수 없네. 내 재산을 망치고 싶지는 않다네. 나는 구원 의무를 실행할 수 없으니 내 구원자 의무를 그대가 실행하게.” (불가타 성경, 룻기, 4장6)
Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
히즈키야가 ‘주 우리 하느님께서 우리를 아시리아 임금의 손아귀에서 구해 내실 것이다.’ 하면서, 너희를 잘못 이끌어 굶주리고 목말라 죽게 하려는 것이 아니냐? (불가타 성경, 역대기 하권, 32장11)
Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
그래서 모두 호적 등록을 하러 저마다 자기 본향으로 갔다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장3)
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
그는 자기와 약혼한 마리아와 함께 호적 등록을 하러 갔는데, 마리아는 임신 중이었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장5)
Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: " Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ".
한 시간쯤 지났을 때에 또 다른 사람이, “이이도 갈릴래아 사람이니까 저 사람과 함께 있었던 게 틀림없소.” 하고 주장하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장59)
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
그러나 사울은 더욱 힘차게 예수님께서 메시아이심을 증명하여, 다마스쿠스에 사는 유다인들을 당혹하게 만들었다. (불가타 성경, 사도행전, 9장22)
At illi dixerunt ad eam: " Insanis! ". Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: " Angelus eius est ".
사람들이 “너 정신 나갔구나.” 하는데도 그 하녀는 사실이라고 우겼다. 그래서 사람들은 “베드로의 천사다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 12장15)
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
바오로와 다투는 것은, 자기들만의 종교와 관련되고, 또 이미 죽었는데 바오로는 살아 있다고 주장하는 예수라는 사람과 관련된 몇 가지 문제뿐이었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 25장19)
volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
그들은 율법 교사로 자처하지만 자기들이 말하는 것도, 자기들이 그토록 확신을 가지고 주장하는 것도 이해하지 못합니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장7)
sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
하느님을 공경한다고 고백하는 여자답게 선행으로 치장하십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 2장10)
quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
어떤 사람들은 그러한 지식을 받아들여 믿음에서 빗나갔습니다. 은총이 여러분과 함께하기를 빕니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION