라틴어 문장 검색

Deinde [0605B] crastina luce affulgente, rex in gloria magna Hierosolymam ascendit, ubi de omnibus spoliis et praeda inimicorum decimas hospitali Christique pauperibus erogavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:8)
Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:3)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium affulsisse conclamatis negotiis arbitrata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:2)
ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras affulsisse, cum alacritate et tripudiis laetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:2)
Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius affulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁριζοντασ appellamus, agminibus oppletos innumeris, et antegressum regem vestis claritudine rutilantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:1)
) eadem perlaturi vobiscum, ni fortuna affulserit laetior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 3:1)
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 5:1)
Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:1)
Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 21:2)
Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine parsimonia ruebat in ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 10:2)
Parvo inde post intervallo, inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 3:1)
addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 17:2)
Negant antiquitatum ignari, tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:1)
sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt.
(아풀레이우스, 변명 48:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION