라틴어 문장 검색

Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: " Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis "; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis.
그런데 그들 가운데 열 사람이 이스마엘에게 빌었다. “제발 우리를 죽이지 말아 주십시오. 우리에게는 밭에 숨겨 놓은 밀과 보리와 기름과 꿀이 있습니다.” 그리하여 이스마엘은 그들을 일행과 함께 죽이지 않고 살려 주었다. (불가타 성경, 예레미야서, 41장8)
Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii.
또 밀을 수확할 때에 다마스쿠스 평야로 내려가서, 그들의 밭을 모조리 불사르고 양들과 소들을 죽여 버렸으며, 그들의 성읍들을 노략하고 들을 황폐하게 만들고 젊은이들은 모두 칼로 쳐 죽였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장27)
Et erant qui dicerent: " Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ".
“기근이 들어 곡식을 얻으려고 우리는 밭도 포도원도 집도 저당 잡혀야 하네.” 하는 이들도 있고, (불가타 성경, 느헤미야기, 5장3)
Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ".
여러분은 오늘 당장 그들의 밭과 포도원과 올리브 밭과 집을 돌려주고, 돈과 곡식과 햇포도주와 햇기름을 꾸어 주고 받은 이자도 돌려주십시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 5장11)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 497:1)
Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장2)
frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장9)
Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 31장2)
incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장5)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 7:3)
propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)
Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:3)
frumentum ex agris in loca tuta comportatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION