라틴어 문장 검색

ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur.
(아풀레이우스, 플로리다 16:66)
huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
participium pro nomine posuit, ut plurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2392)
quadriivges propter homoeoteleuton noluit dicere 'quadriiugos', et contulit se ad aliam declinationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5711)
nam et 'quadriiuges' et 'quadriiugos' dicimus, sicut 'inermis' et 'inermus', 'exanimis' et 'exanimus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5712)
est lucos silari circa ilicibusque virentem plurimus alburnum volitans ordo talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1461)
circa lucos Silari, fluminis Lucaniae, et Alburnum, eiusdem montem, est plurimus volitans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1462)
ordo 'est plurimus volitans circa lucos Silari Alburnumque virentem ilicibus'. 'volitans' absolute.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1466)
Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:14)
virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:5)
Est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:4)
Scit M. Aemilius de deo suo Alburno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION