라틴어 문장 검색

Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potius tesserarios :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 21:1)
lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:3)
quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartam sanguine coniugii, nullis aconita propinquis miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit, quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII91)
sed nulla aconita bibuntur fictilibus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X8)
Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:2)
Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:4)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:1)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)
quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
Aleator quanto in arte est melior, tanto est nequior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 033)
Oh, Neptune lepide, salve, nec te aleator nullus est sapientior;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 373)

SEARCH

MENU NAVIGATION