라틴어 문장 검색

Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: " Bonum est "; et roborat eum clavis, ut non moveatur.
장인은 도금장이를 격려하고 망치로 쇠를 고르는 자는 모루를 치는 자를 격려하며 땜질이 잘되었다고 말하면서 흔들리지 않게 그것을 못으로 고정시킨다. (불가타 성경, 이사야서, 41장7)
Et, exclusis Britonibus, statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam, indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:4)
In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:41)
Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:3)
per quam homines se glutino amicitiae praecordialis astringunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:4)
Tali modo ejectis hostibus, Tankradus turres suorum custodia munivit, alimoniam, vestes, aurum et argentum grande in ea reperiens, Christianis consodalibus divisit, ibidem per aliquot dies remoratus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:5)
[0588B] quo pertransiens sine obstaculo et periculo, Sur, quae est Tyrus, declinavit, ubi commode hospitio et alimonia cum suis refectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:4)
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:13)
Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:5)
Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:6)
Simul quia cibus deorsum fertur, cujus exigua portio viribus corporis, alimoniaeque proficit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:7)
hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias?
(아풀레이우스, 변명 83:11)
"Parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:4)
"Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum."
(아풀레이우스, 변신, 5권145)

SEARCH

MENU NAVIGATION