라틴어 문장 검색

Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
Cuius post obitum, rex Vithimiris creatus, restitit aliquantisper Halanis, Hunis aliis fretus, quos mercede sociaverat partibus suis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 3:1)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:10)
At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:4)
Sed, cum nullum locum vacuum in eodem libello reperirem, in quo tale testimonium scribere possem -- erat enim omnino multis ex causis refertus -- aliquantisper distuli, et maxime quia tam elegans regis ingenium ad maiorem divinorum testimoniorum scientiam provocare studebam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:4)
Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 6:1)
Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 1:1)
Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 14:1)
Lassus tam cito deficis viator, Et cum currere debeas Bovillas, Interiungere quaeris ad Camenas?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI6)
Iam prono Phaethonte sudat Aethon Exarsitque dies, et hora lassos Interiungit equos meridiana.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII2)
hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in profanis locis aliquantisper morandi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6077)
Cur non ludo hunc aliquantisper?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 517)
at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 334)
brevissimo somno utor et quasi interiungo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION