라틴어 문장 검색

Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)
animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum.
그러면 잠언과 비유, 현인들의 말씀과 수수께끼를 이해하게 될 것이다. (불가타 성경, 잠언, 1장6)
Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.
여기에는 우의적인 뜻이 있습니다. 이 여자들은 두 계약을 가리킵니다. 하나는 시나이 산에서 나온 여자로 종살이할 자식을 낳는데, 바로 하가르입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장24)
et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus pretuli disputationum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:6)
Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:7)
Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile exprimere;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 4:2)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:23)
Hinc est illud Hieronymi ad magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Proverbiorum Salomon commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum sunt et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:28)
Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:5)
Unde et beatus Augustinus, caeteri quoque doctores Ecclesiastici, saeculares quoque artes, atque ipsam quoque dialecticam praecipue sacrae Sripturae admodum necessariam perhibent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:1)
Adeo namque praedictus doctor, lib. II De ordine, dialecticam commendare ausus est, ut eam solam scientiam esse profiteri videatur, cum eam solam posse facere dicat scientes [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:2)
Disciplinam, inquit, disciplinarum, quam dialecticam vocant, hoc docet docere, hoc docet discere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:3)
Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:8)
Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION