라틴어 문장 검색

Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum.
이제 너는 가서 이것을 그들 앞에서 서판에 적고 책에 기록하여 훗날 영원한 증거가 되게 하여라. (불가타 성경, 이사야서, 30장8)
[Ergo pulchre voluit auctor proverbio alludere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:16)
Huic autem sententiae proverbium illud alludit antiquum:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:11)
Officio scalpri seruit manus altera, dentes Liberat a scabie, dum buxum dentis in ipsum Vertit ebur rursusque suo candore uenustat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:10)
Inde eciam Seneca DeFormula Honeste Vite dixit, "Tunc consilia tibi salutaria advoca, cumtibi alludit vite prosperitas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:19)
Et si forte tibi alludat amicus tuus nec est corde fidelis, fac ut dixitCato, Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus, Tu quoque fac simile:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:3)
"Tunc consilia salutaria tibi advoca, cum tibi alludit vitæ prosperitas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:9)
Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum extollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc opportune, cum ostentationis gratia, vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 3:1)
alludit turba ministra cani.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:3)
me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet.
(아풀레이우스, 변명 59:5)
quae paga taliter vocatur a Berroc silva, ubi buxus abundantissime nascitur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:2)
Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:1)
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:18)
obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:172)

SEARCH

MENU NAVIGATION