라틴어 문장 검색

non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:3)
corpora tantum gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2290)
potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:1)
Alpes quidem habitari coli gignere atque alere animantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 302:3)
An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:3)
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arva nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:4)
Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 29:1)
haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur, quando alit ex alio reficit natura nec ullam rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:8)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
"- , genitum quem caerula mater paene Iovi silvis nivibusque immisit alendum Thessalicis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권270)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:2)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
et tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut suo genere perveniant ad extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 35:2)
Prima enim animadvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea alendo atque augendo tueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:2)
Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION