라틴어 문장 검색

Plurimos autem scio qui amoris noverunt perfectione ditari, alios vero novi qui solius spei nutrientis lacte aluntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:7)
Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 1:1)
bisaltae quo more populi Scytharum, qui fugientes equorum sanguine aluntur lacte permixto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4611)
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:3)
timor afuit, ubera ducunt nec sibi promissi lactis aluntur ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권268)
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:9)
sed nutrix recepta cum vellet alumnum suum inmor- talem reddere, interdiu eum lacte divino alebat, noctu in ignem clam obruebat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 199)
ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말14)
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: " Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장27)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:2)
"'Sed nihil interest,' hoc enim dicitur,'dum alatur et vivat, cuius id lacte fiat.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 11:1)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Pia capra michi lac dulce propinat, Me uice matris alit, me uice matris amat.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:7)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque came ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 432:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION