라틴어 문장 검색

Sed et hae steriles,quae e duro citantur,ac duplici ex causa robustae sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 3:1)
Principio eorum quae gignuntur e terra stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus continentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:2)
Ex intestinis autem alvo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)
Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos, nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas, nec quicquam, nisi te;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:18)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:1)
Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:1)
In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 17:1)
Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
그 사람들은 본디 가축을 치던 목자들이어서 양 떼와 소 떼, 그리고 모든 재산을 가지고 왔습니다.’ (불가타 성경, 창세기, 46장32)
et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis.
그리고 아버지와 형제들과 아버지의 온 집안에, 그 식솔 수대로 양식을 대 주었다. (불가타 성경, 창세기, 47장12)
Dixit autem Moyses: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti" ".
모세가 말하였다. “주님께서 내리신 분부는 이렇다. ‘그것을 한 오메르 가득 채워 대대로 보관하여라. 그리하여 내가 너희를 이집트 땅에서 이끌어 낼 때, 광야에서 너희를 먹여 살린 이 양식을 자손들이 볼 수 있게 하여라.’” (불가타 성경, 탈출기, 16장32)
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
사제의 딸이 자식 없이 과부가 되었거나 소박을 맞고 아버지 집에 돌아왔으면, 처녀 때처럼 자기 아버지의 양식을 먹을 수 있다. 그러나 속인은 누구도 그것을 먹지 못한다. (불가타 성경, 레위기, 22장13)
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
르우벤의 자손들과 가드의 자손들에게는 매우 큰 가축 떼가 있었다. 그들이 야제르 땅과 길앗 땅을 바라보니, 목축에 알맞은 곳이었다. (불가타 성경, 민수기, 32장1)
sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
요셉의 자손들은 므나쎄와 에프라임 두 지파가 되었다. 레위인들에게는 거주할 성읍들, 그리고 소 떼와 양 떼를 기를 목초지 외에는 이 땅에서 어떤 몫도 주지 않았다. (불가타 성경, 여호수아기, 14장4)
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: " Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ".
가나안 땅 실로에서 레위 가문의 우두머리들이 그들에게 말하였다. “우리가 살 성읍과 가축을 키울 목초지를 내주라고, 주님께서 모세를 통하여 명령하셨습니다.” (불가타 성경, 여호수아기, 21장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION