라틴어 문장 검색

cōnstituit igitur triumphōs agere ob victōriās quās reportāverat in Galliā, in Aegyptō, in Pontō, in Africā.
그래서 그들은 갈리아, 이집트, 폰토, 아프리카에서 전해진 승리를 기리며 승전식을 올리기로 결정했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī9)
gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητεσ, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπουσ vocant vel ἐπακτρίδασ, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, , phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 6:2)
Expositis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.
(카이사르, 내란기, 3권 29:3)
Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:29)
'eduxerat' autem in altum fabricando sustulerat, ut alibi Cyclopum educta caminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6743)
Aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:7)
septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION