라틴어 문장 검색

Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando ;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:24)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
At verum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida quam aquea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:5)
Videmus enim, si jaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:6)
quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam oleosa concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:7)
quid habeant ex aqueo, quid ex oleoso, quid ex spiritu, quid ex cinere et salibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:2)
aeris, aqua et aquea:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:7)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
In distillationibus vero aromatum maceratorum in spiritu vini patet quod surgat primo phlegma aqueum et inutile, deinde aqua plus habens ex spiritu vini, deinde post aqua plus habens ex aromate.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:11)
aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:6)
spiritus vegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat novum spiritum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:7)
aqua et vapores aquei; aer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:14)
protinus effuso laetam se fingere risu nec semel amplecti nomenque iterare sororis et dura de matre queri, quae tale recessu maluerit damnare decus vetitamque dearum colloquio patriis procul amandaverit astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:126)
et amandare est sub specie legationis aliquem relegare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 504)
atque ut in aedificiis architecti avertunt ab oculis naribusque dominorum ea quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandavit a sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION