라틴어 문장 검색

nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4634)
Quare eciam Seneca in epistolis dixit, "Si vis amari, ama."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 80:3)
Acmen Septimius suos amores tenens in gremio "mea," inquit, "Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum adsidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio veniam obvius leoni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 451)
tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4711)
Haec et blanditiis et amando et amare fatendo Cyllaron una tenet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:2)
sicut ad non odire necessario sequitur aut amare aut non amare;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:12)
qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 4 2:6)
Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum viventes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes vident;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 1:1)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:4)
Sed ne unquam huiusmodi posset inconcinnitas vel rerum absurditas evenire, cuiuslibet generaliter personae amor commisit arbitrio, ut si velit amet eum qui petit amari, vel non amet si nolit amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:25)
Honestius est cum iudicaveris amare, quam cum amaveris iudicare.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H14)
Non voto ted amare qui dant quoia amentur gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 145)
Septentrionales vero sunt illae mulieres quae amare recusant, quamvis illae amentur a multis, et merito, quia in sinistra positas deus non respicit ipsas, quia sunt maledictae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:7)
"Improba nempe satis intentio mulieris iudicatur, quae amari quaerit et ipsa recusat amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 8:2)
'amari' pro 'qui amaretur'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 894)

SEARCH

MENU NAVIGATION