라틴어 문장 검색

Revera “tuendus ambitus constituere debebit partem necessariam processus progressionis et considerari non poterit segregato modo”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:3)
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)
Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
역경 중에 있는 사람에게 행운이 따를 수 있고 횡재가 손실로 바뀔 수 있다. (불가타 성경, 집회서, 20장9)
Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi.
동이 틀 때 떠오르는 태양은 놀라운 도구가 되어 지극히 높으신 분의 위업을 선포한다. (불가타 성경, 집회서, 43장2)
et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium.
곁방 앞 복도는 위층으로 올라갈수록 넓어졌다. 주님의 집을 돌며 층계가 둘러쳐져 있어서, 위층으로 갈수록 구조가 넓어지는 것이었다. 그렇게 아래층에서 가운데 층을 거쳐 맨 위층으로 올라가게 되어 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 41장7)
Quis est ille circulus, nisi ambitus globosi et teretis orbis, de quo scriptum est quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum? (Sap. I, 7.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:5)
Unde si hujus partis significationem attendamus, per eam cujusque constructionis sensum infra ambitum contineri vel coerceri temporis, hoc est ad eas res tantum temporaliter inclinari, quas demonstrare volumus, temporaliter contingere, nec aeternaliter subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:16)
quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:2)
Merito ergo tibi denegatur ad amorem comitissae processus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 5:3)
Et hoc est, quod egregie supra reperitur insertum, dominam quamlibet post spei largitionem et post osculi exhibitionem et amplexus fruitionem, si non sit ultra processum, sine blasmo posse largitis prioribus similia denegare petenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:11)
Haec autem dicimus non quasi rusticanarum mulierum tibi suadere volentes amorem, sed ut, si minus provide ad illas provoceris amandum, brevi possis doctrina cognoscere quis tibi sit processus habendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:7)
Si quos habendi fervor inebriat, Exire cogant, mente pecuniam, Mentis triumphum sentiat ambitus, Victi premantur colla Cupidinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:8)
Nulla siquidem virtute aut industria hic praevalenten, sed spatioso ambitu urbem obsidentes, naves a longe e fastigio mali speculati sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:3)
Nam ut ait Salomonin Proverbiis, "Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir qui nonpotest cohibere spiritum suum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:4)
et si satisfacere cupido volueris animo, licet congregatisquecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis, sitis tamen semperardebit habendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION