라틴어 문장 검색

Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:5)
"Latro hominumque deceptor!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:2)
Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:12)
Cui si stella mali prenuncia, preuia casus Iungitur, ille tamen inimicum sidus amicat, Alternansque uices, in risus tristia, planctum In plausus, fletusque graues in gaudia mutat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:5)
Genarum ignis purpureus, rosarum succensus murice, dulci flamma faciem amicabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:15)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Praefata igitur mulier solo asseclarum vallata ternario, cum sui gressus maturationi insisteret, ecce, Natura celebri occursu illius amicans incessus, osculum salutatione dimidians, salutationem osculo syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:13)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret vel ad eum veniret;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:12)
Et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:34)
Et amicatus est cum Gregorio Papa in mense iunio, et confirmata fuit ab illo omnis terra, quam habebat Robertus Dux in Apulia, Calabria, et Sicilia.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1080 31:3)
deceptor domini Myrtilus, et fide
(세네카, Thyestes 144:1)
huc gemini vates sanctam canentis olivae fronde comam et niveis ornati tempora vittis evadunt pariter, madidos ubi lucidus agros ortus et algentes laxavit sole pruinas, ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권175)

SEARCH

MENU NAVIGATION