라틴어 문장 검색

omnibus abiectis amiculis ac tandemdenique infecti atque nudati bacchamur in Venerem, cum quidem mihi iam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, iamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:6)
Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus, e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 5:1)
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 29:1)
quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur, addebat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:2)
praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1378)
re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:1)
miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:2)
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 286)
'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13715)

SEARCH

MENU NAVIGATION