라틴어 문장 검색

Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Nescio hominem istum, quem dicitis! ".
베드로는 거짓이면 천벌을 받겠다고 맹세하기 시작하며, “나는 당신들이 말하는 그 사람을 알지 못하오.” 하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장71)
illa autem e contra /f.7rc/ anathematizare et iurare quia falsissimum esset.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 4:5)
Sed si quis contra eam ejusdem scilicet modi fidem, sive plus minusve ad sapiendum usurpare appetit, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu Ecclesiae matris alienum esse decrevimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:11)
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장5)
e mare primum homines, e terra posset oriri squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:6)
cedere squamigeris latices nitentibus aiunt et liquidas aperire vias, quia post loca pisces linquant, quo possint cedentes confluere undae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:2)
nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, ni spatium dederint latices?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:5)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
in primis animalibus indice mente invenies sic montivagum genus esse ferarum, sic hominum geminam prolem, sic denique mutas squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:9)
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:3)
Qui uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:5)
et si beati Petri consortium quaeris, cur eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:2)
et anathematizamus corde et ore, quos anathematizarunt, et quos susceperunt, suscipimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION