라틴어 문장 검색

quos alii a Numa institutos dicunt, ut arma ancilia portantes saltarent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2857)
lapsa ancilia caelo regnante Numa Pompilio scutum breve et rotundum caelo lapsum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6648)
quod autem dicit ancilia, plurali utitur numero pro singulari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 66410)
ancile autem dicitur aut quasi undique circumcisum, aut quasi ἀμφίχειλον, id est undique labrum habens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 66412)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:6)
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:12)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
quid de ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:2)
hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:3)
cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit, imponamus tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam quibus nefas est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:3)
stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 381:1)
dicimus autem 'hoc ancile' et 'haec ancilia', 'anciliorum' vero usurpavit Horatius dicens anciliorum et nominis et togae oblitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1886)

SEARCH

MENU NAVIGATION