라틴어 문장 검색

Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,
창녀는 깊은 구렁이고 낯선 여자는 좁은 우물이다. (불가타 성경, 잠언, 23장27)
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:1)
Symacus in uerbis parcus sed mente profundus, Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus, Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:5)
Tum ego Cum Zenone inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 56:1)
Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
깊은 물이 그들을 덮치니 돌처럼 깊이 가라앉았네. (불가타 성경, 탈출기, 15장5)
et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
주님의 천사가 앞으로 더 나아가, 오른쪽으로도 왼쪽으로도 비켜날 길이 없는 좁은 곳에 섰다. (불가타 성경, 민수기, 22장26)
quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.
너희는 씨족별로 제비를 뽑아 재산을 받아라. 큰 씨족에게는 상속 재산을 많이 주고, 작은 씨족에게는 상속 재산을 적게 주어라. 제비를 뽑아 나오는 대로 저마다 제 것으로 삼아라. 조상 대대로 내려온 지파에 따라 재산을 받아라. (불가타 성경, 민수기, 33장54)
Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet.
나의 진노로 불이 타올라 저승 밑바닥까지 타 들어가며 땅과 그 소출을 삼켜 버리고 산들의 기초까지 살라 버리리라. (불가타 성경, 신명기, 32장22)
Ad quos Iosue ait: " Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim ".
여호수아가 대답하였다. “너희가 그렇게 큰 무리라면 에프라임 산악 지방이 너희에게 비좁을 터이니, 프리즈족과 르파임족의 땅에 있는 수풀 지역으로 올라가서 그곳을 개간하여라.” (불가타 성경, 여호수아기, 17장15)
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: " Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
예언자 무리가 엘리사에게 말하였다. “보십시오, 스승님 앞에서 지내는 이곳이 저희에게 너무 좁습니다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 6장1)
Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
그들 앞에서 바다를 가르시어 바다 가운데로 마른땅을 밟고 지나가게 하시고 뒤쫓는 자들을 깊은 바다에 내던지시어 거센 물 속에 돌처럼 잠기게 하셨습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장11)
dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessus viris plus quam duobus.
산악 지방의 고갯길들을 지키라고 하였다. 그것들은 유다로 들어가는 관문으로서, 그 길목이 겨우 두 사람이 지날 정도로 좁아 올라오는 자들을 쉽게 막을 수 있는 곳이었다. (불가타 성경, 유딧기, 4장7)
Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces?
그것이 하늘보다 높은데 자네가 어찌하겠는가? 저승보다 깊은데 자네가 어찌 알겠는가? (불가타 성경, 욥기, 11장8)
Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
어둠에서부터 은밀한 것을 드러내시고 암흑을 빛 속으로 끌어내시는 분. (불가타 성경, 욥기, 12장22)
In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ".
그것이 나와 더불어 저승의 빗장을 향하여 내려가겠는가? 아니면 나와 함께 먼지 속에서 안식을 얻겠는가? 빌닷의 둘째 담론 (불가타 성경, 욥기, 17장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION