라틴어 문장 검색

Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:
나는 마음이 몹시 괴로워 탄식하며 울었다. 그리고 탄식 속에서 기도하기 시작하였다. (불가타 성경, 토빗기, 3장1)
Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
이제 탄식이 내 음식이 되고 신음이 물처럼 쏟아지는구나. (불가타 성경, 욥기, 3장24)
Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.
그 밤이 저희 조상들에게는 벌써 예고되었으니 그들이 어떠한 맹세들을 믿어야 하는지 확실히 알고 용기를 가지게 하시려는 것이었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 18장6)
et invitus suspirabit amare.
물은 빠져나가지 못하게 하고 사악한 아내에게는 말할 자유를 주지 마라. (불가타 성경, 집회서, 25장25)
videns oculis et ingemiscens sicut spado complectens virginem et suspirans.
슬픔에 너 자신을 넘겨주지 말고 일부러 너 자신을 괴롭히지 마라. (불가타 성경, 집회서, 30장21)
Et stans Iesus dixit: " Vocate illum ". Et vocant caecum dicentes ei: " Animaequior esto. Surge, vocat te ".
예수님께서 걸음을 멈추시고, “그를 불러오너라.” 하셨다. 사람들이 그를 부르며, “용기를 내어 일어나게. 예수님께서 당신을 부르시네.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장49)
Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.
그러자 모두 용기를 얻어 그들도 음식을 먹었다. (불가타 성경, 사도행전, 27장36)
Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans perorationem suam tali fine terminavit:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:30)
Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:4)
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:4)
Ad quod osculum anima quaedam sancta suspirans:
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:51)
o si ipsemet accessisset, ad illud intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:21)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Non tamen a tanto debet secedere uoto Instans propositum nec citra prelia uinci, Quamuis ad tantas operas tantumque laborem Nature suspiret opus citraque residat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:4)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION