라틴어 문장 검색

Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula animalia.
내가 그 생물들을 바라보니, 생물들 옆 땅바닥에는 네 얼굴에 따라 바퀴가 하나씩 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장15)
Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
그 생물들이 나아가면 그 곁에서 바퀴들도 나아가고, 생물들이 땅에서 떠오르면 바퀴들도 떠올랐다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장19)
Illud quoque dixeram, si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta animalia beatam vitam actura;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 26:1)
Denique nullum animal pars est alterius animalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 15:1)
Non sunt," inquit, " virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 24:1)
Et isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi assumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:43)
Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 3:4)
Nam si dico 'omne animal currit', 'omne' distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:18)
nec diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:11)
Adeo ut quot sint consensus in corporibus inanimatis, tot possint esse sensus in animalibus, si essent perforationes in corpore animato ad discursum spiritus animalis in membrum rite dispositum, tanquam in organum idoneum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:10)
Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato ubi spiritus animalis abfuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:11)
Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 14:4)
Si iustitia animal est, si fortitudo, si ceterae virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autem rursus incipiunt, an semper sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 8:1)
animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
— Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION