라틴어 문장 검색

Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius".
나는 너와 그 여자 사이에, 네 후손과 그 여자의 후손 사이에 적개심을 일으키리니 여자의 후손은 너의 머리에 상처를 입히고 너는 그의 발꿈치에 상처를 입히리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장15)
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.
단은 길가의 뱀 오솔길의 독사. 말 뒤꿈치를 물어 그 위에 탄 사람이 뒤로 떨어진다. (불가타 성경, 창세기, 49장17)
Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum.
가드는 약탈자들의 습격을 받겠지만 그 자신이 그들의 뒤를 습격하리라. (불가타 성경, 창세기, 49장19)
Sed et homo pacis meae, in quo speravi qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
제가 믿어 온 친한 벗마저, 제 빵을 먹던 그마저 발꿈치를 치켜들며 저에게 대듭니다. (불가타 성경, 시편, 41장10)
Concitabant iurgia, insidiabantur ipsi calcaneum meum observabant Sicut quaesierunt animam meam,
함께 모여 엿봅니다. 저의 목숨을 노리면서 그들이 제 발자국을 살핍니다. (불가타 성경, 시편, 56장7)
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: "Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum".
내가 너희를 모두 가리켜 말하는 것은 아니다. 내가 뽑은 이들을 나는 안다. 그러나 ‘제 빵을 먹던 그가 발꿈치를 치켜들며 저에게 대들었습니다.’라는 성경 말씀이 이루어져야 한다. (불가타 성경, 요한 복음서, 13장18)
viduataque caesis remigibus, scissis velorum debilis alis, orba gubernaclis, antennis saucia fractis ludibrium pelagi vento iactatur et unda, vastato tandem poenas luitura profundo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:50)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:2)
Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)
Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, quam mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:2)
Designet A stellam in sinistro calcaneo Persei (Bayero [omicron]) B stellam sequentem in sinistro pede (Bayero [zeta]) & C, D, E, F, G, H, I, K, L, M, N stellas alias minores in eodem pede.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 17:3)
Fata si liceat mihi fingere arbitrio meo, temperem zephyro levi vela, ne pressae gravi spiritu antennae tremant:
(세네카, 오이디푸스 11:43)
Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION