라틴어 문장 검색

"Certe si divini puelli - quod absit - haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam."
(아풀레이우스, 변신, 5권137)
viduataque caesis remigibus, scissis velorum debilis alis, orba gubernaclis, antennis saucia fractis ludibrium pelagi vento iactatur et unda, vastato tandem poenas luitura profundo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:50)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:2)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)
Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, quam mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:2)
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1415)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum20)
tibi nexilibus turba coronis redimita venit, tibi grandaevi lassique senes compote voto reddunt grates libantque manu vina trementi.
(세네카, 아가멤논 7:12)
Fata si liceat mihi fingere arbitrio meo, temperem zephyro levi vela, ne pressae gravi spiritu antennae tremant:
(세네카, 오이디푸스 11:43)
Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:5)
at laterum tractus spatiosaque pectora servat nexilis innumero Chalybum subtemine thorax, horrendum, non matris, opus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권70)

SEARCH

MENU NAVIGATION