라틴어 문장 검색

Quibus percitus, ut propius agens, futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu, peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit, uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens, dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 7:1)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
"bellipotens Stilicho, cuius mihi robur in armis, pace probata fides:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:55)
nec tali publica vota consensu tradunt atavi caluisse per urbem, Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma atque indignantes in iura redegerat Arctos, cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:145)
antevenis tempus non expectantibus ultro munificus mensaeque adhibes et nomine quemque compellas clari, sub te quod gesserat olim, admonitum facti, figendaque sensibus addis verba, quibus magni geminatur gratia nodi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:75)
circum silvae paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장12)
ubi multum antevenere pro gratia odium redditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장7)
adfremit his quassatque caput qui vellera dono Bellipotens sibi fixa videt, temptataque contra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 559:1)
tibi magne tropaeum bellipotens videtur interrupta descriptio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 71)
] 'magne' autem 'bellipotens' antonomasia per duo epitheta sine nomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 74)
postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, vincere te Romanos nihilo magis in se quam in Romanos valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 172:10)
postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, 'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in Romanos valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 172:10)
vitricus antevenit tardum praefervidus ortum privigni nondum geniti;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권84)
Sed Thais multo antevenit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 520)
Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION