라틴어 문장 검색

seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
그래서 씨를 다시 뿌리는 여덟째 해에 너희는 묵은 곡식을 먹을 것이다. 아홉째 해가 되어 그해 소출이 날 때까지 묵은 곡식을 먹게 될 것이다.’ (불가타 성경, 레위기, 25장22)
Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum.
이것이 너희의 흥겹던 성읍이냐? 그 기원이 먼 옛날까지 거슬러 올라가고 먼 곳까지 가서 식민지를 만들던 성읍이냐? (불가타 성경, 이사야서, 23장7)
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
그래서 누구든지 그리스도 안에 있으면 그는 새로운 피조물입니다. 옛것은 지나갔습니다. 보십시오, 새것이 되었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 5장17)
In hac autem lectione magister eius Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 7:4)
novissime autem tres ille phi /f.6rd/ losophie secte, quas Josephus in libro Antiquitatum distinguens, alios Phariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:11)
Deus tam ab antiquitate quam virtutibus praeire animam naturae corporis jussit, dominamque eam et principali jure voluit esse circa id quod tueretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:9)
ideo et nullum ejus simulacrum cum diis aliis constitueretur finxit antiquitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:9)
Audierant enim, quod eam pluribus ignotam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam historialiter, me praesente, retulisset domino Rofensis ecclesiae episcopo et abbati monasterii, quod dicitur Malmesburi ac aliis circum assistentibus fratribus, sicut tuus mos est, quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:3)
Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:45)
"Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova omnia," probemus eciam per Novum Testamentumvindictam corporalem per iudices habentes iurisdictionem et imperium debere fieri et ipsam Deo placere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 21:2)
Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte (Levit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:10)
Cui spadonum veterum hunc comparare debeam, antiquitates replicando complures invenire non potui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:1)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:2)
Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deinde ut sceleste factorum ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION