라틴어 문장 검색

Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: " Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili.
라구엘이 우연히 이 말을 듣고 청년에게 말하였다. “오늘 밤은 먹고 마시며 즐겁게 지내라. 형제야, 내 딸 사라를 아내로 맞아들일 자격이 있는 사람은 너밖에 없다. 나도 사라를 너 말고 다른 남자에게 줄 권리가 없다. 네가 나에게 가장 가까운 친척이기 때문이다. 그러나 얘야, 너에게 사실을 알려 주어야겠다. (불가타 성경, 토빗기, 7장10)
Et anxiati sunt infantes eorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateis civitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis.
아이들은 생기를 잃고 여자들과 젊은이들은 목이 말라 기력을 잃어, 성읍의 길거리와 성문 통로에 쓰러졌다. 이제 그들은 힘이 하나도 없었다. (불가타 성경, 유딧기, 7장22)
Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur.
새끼들을 제 것이 아닌 양 거칠게 다루고 제 노고가 허사 됨을 두려워하지도 않으니 (불가타 성경, 욥기, 39장16)
A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum In petram inaccessam mihi deduc me!
땅끝에서 기진한 마음으로 당신을 부릅니다. 저로서는 못 오를 바위 위로 저를 이끌어 주소서. (불가타 성경, 시편, 61장3)
Et anxiatus est in me spiritus meus in medio mei obriguit cor meum.
제 얼이 속에서 아뜩해지고 제 마음이 안에서 얼어붙습니다. (불가타 성경, 시편, 143장4)
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
지혜는 세상 끝에서 끝까지 힘차게 퍼져 가며 만물을 훌륭히 통솔한다. (불가타 성경, 지혜서, 8장1)
Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:7)
"A finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:9)
Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:6)
' Arrepto vero ad recedendum itinere et ad eam quae me duxerat dominam reverso, eam inveni super fasciculo sine ministris sedentem, et super recenti lapide suos pedes suavissime tenentem, ac pinguissimum et valde ornatum equum iuxta se habentem, et modicam satis poenam patientem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:5)
Dulcior enim quies sapit multis fatigato laboribus quam in otio continuo commoranti, et magis umbra recens videtur anxiato vapore conferre quam in aÎris assidua degenti temperie.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 9:7)
Nam verus zelotypus semper timet ne ad suum conservandum amorem propria non valeant sufficere obsequia, et ut qualiter amet ametur, atque recogitat quanto cogeretur anxiari dolore, si coamans eius alteri copularetur amanti, quamvis hoc credat posse nullatenus evenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:6)
Amantes enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:12)
et in scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausaturum descendere?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:29)
Petrus agnito periculo suorum et infortunio consumptorum, lugens ac dolens, imperatorem humiliter deprecatur, quatenus misellis peregrinis paucis, tot millium reliquiis, in nomine Jesu Christi subveniat, et non a tantis carnificibus desolatos et anxiatos consumi patiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION