라틴어 문장 검색

Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 21:1)
Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:5)
similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:5)
eam vero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 287:1)
et primo quidem ignari ludificationis minime inviti domos revisebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 444:1)
ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 214:1)
ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 89:2)
enimvero inquit consul ferri iam ludificatio ista non potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 165:1)
Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 149)
Miror quo evasurust apologus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 157)
praesens hic quidem est apologus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 162)
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 1101)
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION