라틴어 문장 검색

Sicut autem Dei Patris vocabulo divinae majestas potentiae exprimitur specialiter, ita Filii seu Verbi appellatione sapientia Dei significatur, quia scilicet cuncta discernere valet, ut in nullo penitus decipi queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:7)
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
Nec rursus substantia est, si usitatam nominis substantiae appellationem sequamur, cum videlicet accidentibus subjectus esse non possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:4)
Nam et si Dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cui est ille Dominus. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:11)
quas certum est adeo crudeles esse naturali ferocitate ut nesciant malis hominum mitescere, quandoquidem quidam ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex facto Graeca appellatione Anthropophagi vocantur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:5)
Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:34)
non enim pugnae debet appellatione censeri, ubi tu pulsas, ego latito tantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:89)
in qua ad corporis clientelam diversas membrorum ordinans officinas, in eadem, sensus quasi corporeae civitatis excubias vigilare praecepi, ut quasi exterorum hostium praevisores, corpus ab exteriori importunitate defenderent, ut sic totius corporis materia nobilioribus naturae purpuramentis ornata, ad nuptias gradiens, marito Spiritui gratius jungeretur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:10)
Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:3)
Sic Baldewinus excusatus, populoque suo reconciliatus, Turcos in singulis turribus, qui de humili familia et clientela remanserant, [0445C] assilit et expugnat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:8)
Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:3)
Deinde ordinatis rebus in Joppe, cum omni clientela et praeda, quam abduxit de Baruth, quae est Baurim, cum quadraginta quinque captivis militibus Turcorum Jerusalem descendit, quos in praesidio turris David repositos caute jussit custodiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:8)
Hac facta et ordinata obsidione, post aliquot dies regi per delatores innotuit qualiter matrona quaedam nobilis et locuples nimis de regno Arabiae cum innumerabili grege camelorum, boum, ovium, hircorum [0672D] trans Jordanem secus montana propter pinguia pascua accubuisset, et cum ea viros circiter quingentos, divites in armentis et pecore, illic cum omni clientela sua in tuto consedisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:1)
Et eciam alibi de societate et clientela et consuetudine potentumet divitum superborum et ducum vitanda, a multis sapientibus instruimur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:55)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION