라틴어 문장 검색

Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
그러나 자기 백성 가운데 어떤 사람과 혼인한 누이 때문에 부정하게 되어 자신을 더럽혀서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 21장4)
Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ".
이렇게 하여 자기 백성 가운데에서 자식을 더럽히는 일이 있어서는 안 된다. 나는 그를 거룩하게 하는 주님이다.’” (불가타 성경, 레위기, 21장15)
Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: " Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
그래서 나는 유다의 귀족들을 꾸짖으며 말하였다. “여러분은 어쩌자고 안식일을 더럽히며 이런 악한 일을 저지르고 있소? (불가타 성경, 느헤미야기, 13장17)
Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum! ".
여러분의 조상들이 그렇게 하였기 때문에, 우리 하느님께서 우리와 이 도성에 이 모든 재앙을 내리신 게 아니오? 여러분까지 안식일을 더럽혀, 이스라엘에 하느님의 진노를 더 많이 끌어들이고 있소.” (불가타 성경, 느헤미야기, 13장18)
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua.
자네에게 지혜의 비밀을 알려 주신다면! 깨달음에는 양면이 있는 법이라네. 하느님께서 자네 죄를 조금이나마 잊기로 하셨음을 알기나 하게. (불가타 성경, 욥기, 11장6)
Aperiam in parabolis os meum eloquar arcana aetatis antiquae.
내가 입을 열어 격언을, 예로부터 내려오는 금언들을 말하리라. (불가타 성경, 시편, 78장2)
Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
내 계약을 더럽히지 않고 내 입술에서 나간 바를 바꾸지 않으리라. (불가타 성경, 시편, 89장35)
Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum.
중상하고 다니는 자는 비밀을 누설하지만 마음이 신실한 이는 말을 덮어 둔다. (불가타 성경, 잠언, 11장13)
Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum:
네 친구를 아끼고 그에게 신의를 지켜라. 그러나 네가 그의 비밀을 폭로했다면 그에게 더 이상 가까이 가지 마라. (불가타 성경, 집회서, 27장17)
et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus ".
너는 스스로 잘못을 저질러 민족들이 보는 앞에서 더럽혀질 것이다. 그제야 너는 내가 주님임을 알게 될 것이다.’” (불가타 성경, 에제키엘서, 22장16)
Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt.
더욱이 그들은 나에게 이런 짓까지 하였다. 바로 같은 날에, 나의 성전을 부정하게 만들고 나의 안식일을 더럽혔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장38)
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.
낙원까지 들어 올려진 그는 발설할 수 없는 말씀을 들었는데, 그 말씀은 어떠한 인간도 누설해서는 안 되는 것이었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장4)
Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
사제의 딸이 불륜을 저질러 제 몸을 더럽힐 경우, 그것은 제 아버지를 더럽히는 것이다. 그 여자는 불에 태워야 한다. (불가타 성경, 레위기, 21장9)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
Qui quidem eos non latet qui philosophiae rimantur arcana.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION