라틴어 문장 검색

ardea ardea dicta quasi ardua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3641)
nec certior ardea caelos Indicat humentes, medias quando aetheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:17)
Illic falco in ardeam bellum excitabat civile, non tamen aequali lance divisum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:88)
Oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et atque Tragonice.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 42:1)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)
Godofridus vero, priusquam reverteretur, distructo emporio, quod in oceani litore constitutum lingua Danorum Reric dicebatur et magnam regno illius commoditatem vectigalium persolutione praestabat, translatisque inde negotiatoribus, soluta classe ad portum, qui Sliesthorp dicitur, cum universo exercitu venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:3)
Cumque ad hoc per Galliam atque Germaniam homines congregasset armisque ac ceteris ad usum necessariis rebus instructos per Frisiam ad locum destinatum ducere iussisset, Thrasco dux Abodritorum in emporio Reric ab hominibus Godofridi per dolum interfectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:2)
Itaque (partim animum explere cupiens, partim rationibus politicis inductus) statim Burgundos omnes e regnis suis exulare iussit, tam homines quam merces ipsorum, mandans subditis suis (et nominatim mercatoribus vulgo vocatis adventurariis) qui Antuerpiae residebant ut statim domum redierunt, emporium (quod plerunque pannos Anglicos sequebatur) Caletum transferens, omne etiam commercium in futurum cum Burgundis interdicens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:5)
Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, Suessa Pometia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 55:1)
quem nunc maestum patria Ardea longe Dividit;
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 20:3)
quodque ausa volare Ardea sublimis pennae confisa natanti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:57)
Ardea solstitio Castranaque rura petantur Quique Cleonaeo sidere fervet ager, Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras Inter laudatas ad Styga missus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LX1)
nam Ardeae in templo Castoris et Pollucis in laeva intrantibus post forem Capaneos pictus est fulmen per utraque tempora traiectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 449)
hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam factam, Thybrin vocaverunt ἀπο` τῆσ ὕβρεωσ. postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad Rutulos et Ardeam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5008)
quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8189)

SEARCH

MENU NAVIGATION