라틴어 문장 검색

Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem.
그는 아버지와 자기가 봉헌한 예물, 곧 은과 금과 기물들을 하느님의 집에 들여놓았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 15장18)
Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
솔로몬 임금이 마시는 데에 쓰는 그릇은 모두 금으로 만들고, ‘레바논 수풀 궁’에 있는 그릇도 모두 순금으로 만들었다. 은으로 만든 것은 하나도 없었다. 솔로몬 시대에 은은 가치 있는 것으로 여기지도 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장21)
Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
히즈키야는 그들을 반가이 맞아들이고, 그들에게 자기의 보물 창고와 은과 금, 향료와 고급 기름, 병기고 전체와 창고 안에 있는 것을 다 보여 주었다. 히즈키야가 자기 궁궐과 나라 안에 있는 것 가운데 그들에게 보여 주지 않은 것은 하나도 없었다. (불가타 성경, 이사야서, 39장2)
Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem ?et omnis Israel cum eo ?duxerunt eos ad vallem Achor,
여호수아는 제라의 자손 아칸, 은과 겉옷과 금덩어리, 그의 아들딸들, 소와 나귀와 양들, 천막과 그에게 딸린 모든 것을 이끌고, 온 이스라엘과 함께 ‘아코르 골짜기’로 올라갔다. (불가타 성경, 여호수아기, 7장24)
excessit Fronto ac postulavit modum argento, supellectili, familiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장3)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 25 6:10)
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:1)
cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 297:1)
aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad nsum, sed ad ostentationem luxus conparata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 3:2)
quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:3)
Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 29:2)
transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:3)
Sed Pisani et Genuenses, videntes eos cum omni supellectile egredi, et gazam illorum inauditam efferri, avaritia vehementer excaecati, fidemque et pactum quod cum rege pepigerant obliti, subito per mediam urbem irruentes cives occiderunt, aurum, argentum, ostra diversi generis et plurima pretiosa rapientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:3)
Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.
아브람은 가축과 은과 금이 많은 큰 부자였다. (불가타 성경, 창세기, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION