라틴어 문장 검색

nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:1)
ut per ea locutionum et eloquentiae generibus, atque argumentationum modis, aut naturis rerum praecognitis, quidquid ad intelligentiam vel decorem sacrae Scripturae, sive ad defendendam vel astruendam veritatem ejus pertinet, assequi valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:7)
Sic enim cum de reprehensione argumentationum in Rethorica doceret, ait inter caetera:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:6)
Non ad id ad quod instituitur accomodabitur aliqua pars argumentationis, si res ex vitio hominis vituperabitur, ut si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:7)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)
ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam hausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit.
(아풀레이우스, 변명 14:6)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
Neque huic labori et inquisitioni ac mundanae perambulationi, ulla ingenii aut meditationis aut argumentationis substitutio aut compensatio sufficere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:6)
Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:1)
Quum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:4)
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)
et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1812)
nec credere quivi argumentationem tetendit, ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4631)
nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3672)
postea etiam huic argumento alia subvenit argumentatione, Turnum Graecum esse ab Acrisio commemorans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3673)

SEARCH

MENU NAVIGATION