라틴어 문장 검색

qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est, clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 615:2)
"Inlustri iam tum donatur celsus honore, squameus et rutilis etiamnunc livida cristis ora gerens vix arma domum sordentia castris rettulerat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
quamquam firmissima pubes His sedeat castris, iampridem Caesaris armis Parthorum seducta metu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:18)
Haud clara movendis, Ut mos, signa dedit castris, nec prodidit arma Ullius clangore tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:57)
Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:6)
itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montes laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 506:1)
cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 743:2)
Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:1)
tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 507:1)
in castris natus, patriis nutritus in armis, iam designati principis omen erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:9)
non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, clara mea tangi sidera posse manu, nec nos Enceladi dementia castra secuti in rerum dominos movimus arma deos, nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, numina sunt telis ulla petita meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 26)
L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 33:1)
In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION