라틴어 문장 검색

a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram";
실오라기 하나라도 신발 끈 하나라도 그대의 것은 아무것도 가지지 않겠소. 그러니 그대는 ‘내가 아브람을 부자로 만들었다.’고 말할 수 없을 것이오. (불가타 성경, 창세기, 14장23)
dixit: " Mittam tibi haedum de gregibus ". Rursum illa dicente: " Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum ",
“내 가축 떼에서 새끼 염소 한 마리를 보내마.” 하고 그가 대답하자, 그 여자가 “그것을 보내실 때까지 담보물을 주시면 좋겠습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장17)
ait Iudas: " Quid vis tibi pro arrabone dari? ". Respondit: " Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes ". Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit
그래서 유다가 “너에게 무슨 담보물을 주랴?” 하고 묻자, 그 여자가 “어르신네의 인장과 줄, 그리고 손에 잡고 계신 지팡이면 됩니다.” 하고 대답하였다. 그래서 유다는 그것들을 주고 그와 한자리에 들었다. 그는 유다의 아이를 가지게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 38장18)
Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
그들 가운데에는 지친 자도 없고 비틀거리는 자도 없으며 아무도 졸지 않고 잠들지 않는다. 허리띠가 풀린 자도 신발 끈이 끊어진 자도 없다. (불가타 성경, 이사야서, 5장27)
Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
그리고 이렇게 선포하였다. “나보다 더 큰 능력을 지니신 분이 내 뒤에 오신다. 나는 몸을 굽혀 그분의 신발 끈을 풀어 드릴 자격조차 없다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장7)
respondit Ioannes dicens omnibus: " Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
그래서 요한은 모든 사람에게 말하였다. “나는 너희에게 물로 세례를 준다. 그러나 나보다 더 큰 능력을 지니신 분이 오신다. 나는 그분의 신발 끈을 풀어 드릴 자격조차 없다. 그분께서는 너희에게 성령과 불로 세례를 주실 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 3장16)
qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ".
내 뒤에 오시는 분이신데, 나는 그분의 신발 끈을 풀어 드리기에도 합당하지 않다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 1장27)
et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
하느님께서는 또한 우리에게 인장을 찍으시고 우리 마음 안에 성령을 보증으로 주셨습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 1장22)
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
바로 이 일을 위하여 우리를 준비시키신 분은 하느님이십니다. 그분께서 우리에게 그 보증으로 성령을 주셨습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 5장5)
qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
우리가 하느님의 소유로서 속량될 때까지, 이 성령께서 우리가 받을 상속의 보증이 되어 주시어, 하느님의 영광을 찬양하게 하십니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 1장14)
Occisorum vero et vulneratorum capita Christiani amputantes, secum in signum victoriae deferenda in sellarum suarum corrigiis ad tentoria sua detulerunt, et ad societatem, partim in tabernaculis relictam circa urbem ad prohibendum exitum inclusorum, cum gaudio reversi [0427B] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:16)
"Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:19)
Cum tantus, inquit, arrabo penes Samnites populi Romani esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:1)
Arrabonem dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:2)
sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION