라틴어 문장 검색

Cumque apponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae nervorum et articulate flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente ipso convivii domino, per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam immittitur barbarus asper, ex his quos scurras appellant, confossurus iuvenem, ne exsilire posset etiam tum praepeditum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 20:1)
eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato.
(아풀레이우스, 플로리다 12:14)
"Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens."
(아풀레이우스, 변신, 5권76)
ut, quoniam articularis vocis elementa sunt litterae, ab eis est syllabarum progressa coniunctio et in easdem rursus terminatur extremas;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:3)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha munii est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:14)
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro exprimimus rectoque foras emittimus ore, mobilis articulat nervorum daedala lingua, formaturaque labrorum pro parte figurat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:1)
finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante, clavigerum verbis adloquor ipse deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권126)
Tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:7)
Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, fundit Anigros aquas, postquam, nisi vatibus omnis eripienda fides, illic lavere bimembres vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION