라틴어 문장 검색

Cumque apponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae nervorum et articulate flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente ipso convivii domino, per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam immittitur barbarus asper, ex his quos scurras appellant, confossurus iuvenem, ne exsilire posset etiam tum praepeditum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 20:1)
eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato.
(아풀레이우스, 플로리다 12:14)
"Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens."
(아풀레이우스, 변신, 5권76)
ut, quoniam articularis vocis elementa sunt litterae, ab eis est syllabarum progressa coniunctio et in easdem rursus terminatur extremas;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:3)
ille procul subitis fixus sine vulnere nodis ut se letifero sensit durescere visu (et steterat iam paene lapis) "quo vertimur?"
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia59)
qualis letifera populatus caede Gelonos procubat horrendus Getico Gradivus in arvo;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:56)
corrumpit spiritus auras letifer;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:104)
solus medio sed turbine rerum contra letiferos rictus contraque rapacem movit tela feram, volucris non praepete cursu vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:133)
quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:4)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
non illo certior alter pinguia letifera perfringere colla bipenni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 206:1)
mox tamen et vobis similis fuga, cum premet arquos letifer.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 546:1)
it medium per pectus et horrida nexu letifer aera chalybs.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 358:1)
dixit et Haemonio numquam spernenda marito condita letiferis promit medicamina cistis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 18:1)
saepe in letifero belli certamine Mavors aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo armatas hominum est praesens hortata catervas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION